- ABCTURIUM
- ABCTURIUMaliis Abgatorium vel Abgetrium, idem quod Abecedarium, vox recens, contracta quasi ex Abecetorium, occurrit in libro Sacramentorum Gregorii M. ubi de Ordine ad Ecclesiam dedicandam: Deinde incipiat Pontifex de sinistro angulo ab Oriente, scribens per pavimentum cum cambuta sua Abcturium, usque in dextrum angulum Occidentis etc. Ita enim Praeferre Codicem Remensem, monet Menardus, ubi alii habent A. B. C. unde conficitur Abcturium esse Abecedarium, seu Alphabeti literas, Abici Italis. At Codex Ecclesiae Senonensis scriptus sub Menardo Archiepiscop. haber Abecenarium. Ita ergo in dedicationibus Ecclesiarum literas Alphabeti, in pavimento, describere pedô suô pastorali consuevêre Antistites Latini, de quo more agunt praeter Menardum Scriptores, qui de Ritibus Eccles. scripsêre. vide Car. du Fresne Glossar. et infra, voce Alphabetum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.